- ORBES
- ORBESapud Senec. Ep. 86. Pauper sibi videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis orbius refulserunt, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt: Formae sunt speculorum rotundae, quibus, ut et abacorum, ex vitro aut alio pellucido lapide, parietes olim distingui solebant. Et quidem abacos quadratos fuisse, ut sic alternatim distinguerentur parietes abacorum speculorumque divisionibus, h. e. figuris quadratis et orbiculatis prominentibus, verosimile est. Ii vero, qui ministerium sustinebant, quaeque Delphicae dicebantur, similiter erant orbiculares. Unde Orbis Lacedaemonius Iuvenali, pro abaco ex marmore Laconico, Sat. 11. v. 173.Qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem.Ubi Lacedaemonius orbis, non est pavimentum stibadii marmoreum, orbibus vel orbicularibus figuris distinctum, quod voluit Vir magnus, sed mensa ex Laconico marmore. Alias enim Lacedaemonos orbes dixisset, si multis orbibus tessellatum intellexisset pavimentum. Orbes autem mensas dici, adeo tralatitium est, apud Latinos Poetas, ut frequentius pene orbes, quam mensas nominent. Sic Libyci orbes, orbes citrei, apud Martialem, l. 2. Epigr. 43. mensae sunt citreae etc. Vide Salmas. ad Spartian. Pescennio Nigro, c. 6. ac Vopisc. in fimo, c. 3. et supra, ubi de Delphicis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.